라틴어 문장 검색

Cum vero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis evocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id vitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장18)
Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 30장5)
Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장337)
Surculum vero, si fieri potest, oportet vel manu vel etiam ferramento eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장374)
Si id non fit medicamentum malo vincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장25)
Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장57)
Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장20)
Si non vincitur purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장15)
Nam si sine nervis est, candenti ferramento aperiri debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장23)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae . . deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장22)
Evellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci vocant, quoniam auctorem Dioclen habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장30)
Cum in cavo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장36)
sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장45)
oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장96)
si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장158)

SEARCH

MENU NAVIGATION